/289/ ut sit mutatio in effectu, quare Psalmista cecinit:
«Haec mutatio dextrae Excelsi»; et Christus
Dominus inquit: «Nemo venit ad me, nisi Pater
meus traxerit eum». At quomodo potest
esse mutatio in effectu et non in causa? Sed
haec inferius discutienda sunt in tractatu de
libero arbitrio.
EXERCITATIO XLIII
Adversus Stoicos.
Hactenus cum Atheis, Epicureis et
Peripateticis pro divina providentia
decertavimus. Nunc aciem et signa
adversus Stoicos dirigamus, qui quidem illam
agnoverunt humanis rebus consulentem,
tribus tamen foedissimis erroribus conspurcarunt.
Primus Stoicorum error fuit, quo, dum res
humanas divina providentia regi gubernarique
confessi sunt, omnium defectuum atque
vitiorum, quae in universo sunt, Deum auctorem
constituerunt, his persuasi rationibus.
Prima: Instrumentum taliter movetur, qualiter
a suo principali agente dirigitur; sed voluntas
humana in operando se habet veluti
instrumentum, Deus autem ut agens principale;